라틴어 문장 검색

Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 5:1)
extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 12:1)
forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 29:1)
sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 32:3)
patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 232:3)
communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 237:1)
unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 736:1)
sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:1)
his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 6:1)
tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 150:1)
pervicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 332:2)
exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 496:1)
C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 520:1)
hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 58:1)
priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION