라틴어 문장 검색

T. Quinctium collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 444:1)
alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 325:1)
obsessaque urbs foret super bellum annona premente - transierant enim Etrusci Tiberim, - ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:2)
missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 590:2)
diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:1)
itaque advocata contione cum proditam Veiis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent, C. Iunius, unus ex tribunis, Tempanium equitem vocari iussit coramque ei Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 429:1)
itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 198:1)
ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:4)
tum consules castra coniungunt, et Volsci Aequique vires suas in unum contulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 93:2)
ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 106:4)
M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 577:1)
ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 255:1)
consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 116:1)
eodem anno adversus Volscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna Volscorum se contulerat, cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 565:1)
consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 117:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION