라틴어 문장 검색

Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:1)
Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:4)
Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:1)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
Explicit Anticlaudianus Alani de Antirufino.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 23:1)
Natura Alano loquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 7:1)
Quomodo Alanus loquatur naturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 9:1)
Alani prima quaestio
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 13:1)
Quinta Alani quaestio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 32:1)
Supplicat Alanus Naturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 63:1)
Sic vero omnibus conventiculis Christianorum ad id solemne in laudibus Dei congregatis, ecce rex defunctus in medio psallentium allatus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:3)
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 31:1)
Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum, strages per hos tractus innumeras edidisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 16:2)
Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 13:2)
et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula, circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud (ut fit) defendentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION