라틴어 문장 검색

quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:1)
cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:2)
Summa est facultas copia ubertas;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:2)
quo ego uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei;
(아풀레이우스, 변명 1:3)
Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri acquirere, concessum est non repugnante natura, illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 27:2)
Singulorum enim facultates et copiae divitiae sunt civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:3)
in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari qua velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 70:2)
de bonis vero rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:1)
quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 4:1)
quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam inlato cotidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:2)
sunt enim in parte facultatis et copiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 145:2)
ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:2)
sic nostros quoque veteres superesse alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 11:1)
Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION