라틴어 문장 검색

Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:23)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
Item neminem debet veloci et repenti promissione ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa parum credulitatis habet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:24)
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis Extirpare malum totamque reducere mentem, Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti, Sollicitat precibus propriam regina sororem, Que superum solio residens, celeste profundum Scrutatur solisque Dei penetralibus heret, Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa Credulitas et sola Fides, Racione remota.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:5)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
Et eciam Tullius De Senectute dixit, "Libidinosa intemperans adolescentiaeffetum corpus tradit senectuti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:2)
"Prudentisenim proprium est consilia examinare, et non cito credulitate ad falsaprolabi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 74:7)
"Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate adfalsa prolabi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:20)
Causamvero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc nonscire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:9)
Causam autem, quare Deus permisit tibi hanc injuriam fieri, similiternon possumus scire, nisi per credulitatem vel præsumptionem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 221:1)
Per credulitatem vel præsumptionemdico, quod in mundo "nihil agitur sine causa, nec mundus fortuitis casibusimplicatur, " ut Cassiodorus dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 221:3)
Ultra omnes credulitates est divitem velle fieri deexiguitate mendici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 26:5)
Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus mei, nequid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit contrariumvel a nostra fide diversum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:15)
Ebriosi est omne absorbere vinum, et intemperantis evacuare quod sumpserit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:6)
Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans appetitor, popularitatis cupiditate, cum indignis loqui saepe affectans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION