라틴어 문장 검색

Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:3)
Folium ergo et ramulus insigne est correctionis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:9)
In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:11)
quoniam hunc quoque ramulum pacem petentes praeferre consueverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:12)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
"diceres dei medici baculo, quod ramulis semiamputatis nodosum gerit, serpentem generosum lubricis amplexibus inhaerere."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:17)
quintus auream vannum aureis congestam ramulis, et alius ferebat amphoram.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:8)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장25)
in vicem eius cremor tisanae sumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장31)
Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장17)
cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum . . . Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장16)
Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장71)
gargarizare ex lenticula vel fici cremore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장302)

SEARCH

MENU NAVIGATION