라틴어 문장 검색

Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam con-ponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장62)
Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:3)
Prodest ad id, atque etiam ad mentem ipsam componendam, crocinum unguentum cum irino in caput datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 12:3)
Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 9:1)
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b21)
Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:42)
"magno hospitium miserabile, magno servorum ventres, et frugi cenula magno, fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III72)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
si dormit adulter, illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI165)
quo, si nocturnus adulter tempora Santonico velas adoperta cucullo?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII56)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Illinc cucullo prospicit caput tectus Oculoque ludos spectat indecens uno.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV2)
Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Non te cucullis adseret caput tectum, Lectica nec te tuta pelle veloque, Nec vindicabit sella saepius clusa:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII5)
inde coronatas ubi ture piaveris aras, luxerit et tota flamma secunda domo, sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, et crocino nares murreus ungat onyx.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1011)

SEARCH

MENU NAVIGATION