라틴어 문장 검색

Neque enim valetudinis curatio neque navigatio neque agri cultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:5)
In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, valetudinis curationem et pecuniae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:1)
An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 182:2)
An Aesculapius an Serapis potest nobis praescribere per somnium curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 182:2)
At si curatio daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 182:4)
At si curatio daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 182:4)
2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장16)
Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:1)
Sed quum ab iis coeperim, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 5:1)
quo diligentius postulandus est Christus obsecrandus-que ut valetudini, cuius curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:2)
quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:2)
neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquod vel deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium32)
neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 14:3)
neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis) vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:3)
At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
그러나 그들은 하느님의 사자들을 조롱하고 그분의 말씀을 무시하였으며, 그분의 예언자들을 비웃었다. 그러다가 마침내 주님의 진노가 당신 백성을 향하여 타올라 구제할 길이 없게 되었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 36장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION