라틴어 문장 검색

Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
aliam vero dandiconsilium alteri, et tunc habet constructionem ad dativum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 77:4)
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 4:1)
Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 6:1)
hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolae, coci, pistores, cervisarii, et huiusmodi, In regione ubi plantare instituis circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese sine cultura edat, veluti castaneas, iuglandes, nuces pinus, olivas, dactylos, pruna, cerasa, mel silvestre, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:17)
Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:3)
nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)
Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genitivo casu, ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus dativo in bus exeunte nihilominus genitivum in rum finiri, ut domibus domorum, duobus duorum, ambobus amborum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 10:1)
quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi it clamor caelo pro in caelum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 68)
gentibus pro gentium, dativum pro genetivo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 178)
'incute' enim si inice significat, 'ventis' dativus est casus, hoc est, parva est eorum, etiam tu eis da magnam vim;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 692)
ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 953)
ilionei antiptosis est, pro genetivo enim dativum posuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1203)
nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1204)
nec modo 'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse sit qui et dativus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1206)

SEARCH

MENU NAVIGATION