라틴어 문장 검색

Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium;
(세네카, 행복론, Liber VI 86:1)
pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 68:1)
Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:4)
Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장28)
Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:3)
stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus 10 data - dari autem placere eandem quam populo - deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 210:1)
non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.
(세네카, 행복론, Liber VI 55:2)
Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
Patri eius Germanico datum, avo pro- avoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 148:6)
Ut primum lux alma data est, exire locosque Explorare novos, quas vento accesserit oras, Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 5:1)
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:1)
nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
들짐승에게 찢긴 것은 장인께 가져가지 않고 제가 물어냈습니다. 낮에 도둑을 맞든 밤에 도둑을 맞든 장인께서는 그것을 저에게 물리셨습니다. (불가타 성경, 창세기, 31장39)
Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.
요셉이 명령하기를, 그들의 포대에 밀을 채우고 그들의 돈을 각자의 자루에 도로 넣고 그들에게 여행 양식을 주라고 하자, 그대로 되었다. (불가타 성경, 창세기, 42장25)
Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
그러나 파라오는 일이 진정되는 것을 보고, 마음이 완강해져 그들의 말을 듣지 않았다. 주님께서 말씀하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION