라틴어 문장 검색

eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 188:1)
Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 335:2)
deducere autem in mare mittere, ut deducunt naves socii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5513)
Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille interiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16C 3:1)
Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur.
(카이사르, 내란기, 1권 18:7)
His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 2장1)
per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 221:1)
nunc et Appium et quod cum eo praesidii sit in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 240:3)
Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati;
(세네카, 행복론, Liber V 126:3)
secutus pater bene agis inquit, cum eo nos deduci iussisti, unde et privati vocem mittere possemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 468:1)
et ne Histri idem, quod et Ligures, facerent, socios nominis Latini in Histriam mitteret, quos triumphi causa de provincia deduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 158:2)
Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit, equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 87장2)
fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 146:2)
tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos tenerem, societas mihi vobiscum convenit et ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem, pepigistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 361:1)
motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 442:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION