라틴어 문장 검색

Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat.
그가 이렇게 한 것이 주님께서 보시기에 악하였으므로, 그도 죽게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 38장10)
Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
맹렬한 번개로 징조가 주어진 뒤에야 죄인들에게 징벌이 내렸습니다. 저들은 자기들이 저지른 악행에 따라 응분의 고통을 받았습니다. 저들이 이방인들을 지독하게 미워하였기 때문입니다. (불가타 성경, 지혜서, 19장13)
maxime tamen eas, quae post eius obitum saeculis inauditae factae sunt, quibus nemo crederet nisi eas tuae assertionis irrefragabilis auctoritas roborasset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:3)
XIII. Quod ut factum est, res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:1)
Inauditum videtur a saeculo aliquem in sua causa iudicem consistere, ideoque hic meas interponere partes recuso et alii personae istud committendum relinquo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:2)
Inaudita et incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:2)
Sed si aliquis sui ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:4)
Nam ex amore detestabilis procedit egestas, et ad inopiae carcerem devenitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:2)
Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:6)
Quoniam enim nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:8)
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae, [0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae, Vocis inauditae miracula voce canebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:12)
Diu multumque his usque diebus, ob inaudita et plurimum admiranda, saepius accensus sum desiderio ejusdem expeditionis et faciendae orationis illic, dum ferverem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:2)
Solymanus autem duas acies praemissas intuens, frena sine tardatione laxat equi, laxantque sui et inaudita atque intolerabili vociferatione reddunt attonitos et stupefactos milites catholicos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:3)
Hic autem summus sacerdos civitatis pecuniam inauditam ab eis receptam caute reposuit, Judaeos in spatiosissimo domus suae solaerio a specie comitis Emichonis et ejus sequacium constituit, ut illic in tutissimo ac firmissimo habitaculo salvi et sani remanerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:4)
Fuit et aliud scelus detestabile in hac congregatione pedestris populi stulti et vesanae levitatis, quod Domino odibile et omnibus fidelibus, incredibile non dubitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION