라틴어 문장 검색

parvum agrum ipse colit trāns Tiberim.
바로 그는 Tiberis를 가로지르는 작은 밭을 경작한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus8)
praesidium in colle Iāniculō trāns Tiberim pōnunt;
그들은 방어벽을 Ianiculus 언덕에서 Tiberis를 가로질러 짓는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs12)
Etruscī exercitum ā Iānicūlō dēdūcunt et castra haud procul rīpā Tiberis pōnunt.
에트루리아인들은 군대를 Ianiculus에서 철수시키지만, Tiberis 강둑에서 멀지 않은 곳에 진지를 설치한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs19)
custōdēs fallit, ē castrīs effugit, manum fēminārum ad Tiberim dūcit.
그녀는 보초들을 속이고, 진지 밖으로 도망쳐서 여자들의 무리를 Tiberis로 이끈다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs22)
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 14:1)
Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 11:1)
Exindeque egredi nimium properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tune iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis, intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 5:1)
Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis, Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 17:1)
Verum ea persequar unde deverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:3)
Dehine Galerius cum ingentibus copiis Romam venit, minatus civitatis interitum, et castra Interamnae ad Tiberim posuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 2:4)
Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:2)
Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 2:2)
"quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar."
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:14)
"Iam primum respondit ille Perpetem noctem eximie vigilandum est exertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso latenter arrepant, ut ipsos etiam oculos solis et Iustitiae facile frustrentur;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:7)
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION