라틴어 문장 검색

Eodem tempore mensis Martii classes Gennensium ac Pisanorum navigio appulsae Joppen, anchoras fixerunt, et illic Pascha Domini opperientes, tandem Jerusalem venerunt ad celebrandam ipsam diem Resurrectionis Dominicae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:1)
deinde non negligit justae exspectationis excubias, et paulisper passionibus cedens, opperitur facultatem medendi, quae cum fuerit oblata, suum non intermittit officium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:5)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
His cognitis Gallus ut serpens appetitus telo vel saxo, iamque spes extremas opperiens, et succurrens saluti suae quavis ratione, colligiones iussit armatos, et cum starent attoniti, dentium acie stridens, Adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 12:1)
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 14:1)
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:1)
Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 11:1)
In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:1)
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 8:1)
Ad quem procinctum imperator egressus, in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis, id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte ibidem opperiente, Arbetio magister equitum cum validiore exercitus manu, relegens margines lacus Brigantiae pergeret, protinus barbaris congressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:2)
At Caesar hiemem apud Parisios agens, Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos, sed ad insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, opperiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 1:1)
Eaque vi territus ipse, primitiis crebrescentis seditionis in maius, secessit ad Mulvium pontem, quem struxisse superior dicitur Scaurus, ut lenimenta ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 9:1)
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 9:1)
Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis, ex abdito collis propinqui sinu, barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 8:1)
Verum ea persequar unde deverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION