라틴어 문장 검색

Qui nullo effusus prodit vestigia tractu, Nec terram signo revolubilis imprimit udo, Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:3)
Quin ubi plus aequo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviae, metuensque procellam, Agricolae caveant;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:20)
ut udis saevit atrox hyems Incendiis, commune mundo Et populis meditata bustum!
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:16)
omnesque simul, quas Strymonis unda, Aut stagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri Prata tenent, adsunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 6:3)
Quae exsufflatio et perforat et distendit materiam et perforando quidem facit vias venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem distribuit uniuscuiusque membri materiam in locum proprium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:26)
Ligatur itaque et distenditur anima nostra istius corporis nervis, et ideo interdum rigescit, saepe curvatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:6)
Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:16)
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:2)
Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:2)
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)
uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula, uel uda uel suda soli, uidere?
(아풀레이우스, 변명 15:1)
"Immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva ei gravia somniare autumant:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:12)
Cum isto fine sermonis oculos Fotidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos iam iamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:7)
Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos!
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:2)
"Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION