라틴어 문장 검색

totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 29:2)
Praecipuum autem eorum flagellum erat forisfacturae exactae super leges poenales, in quibus processibus nilli pepercerunt neque eminentioris ordinis neque inferioris, neque distinguendo num lex possibilis fuerit an impossibilis, in usu aut obsoleta, sed statuta omnia tam antiqua quam nova tanquam rastris percurrendo, etsi complura ex illis magis in terrorem condita esset quam ut summo iure ageretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:2)
et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel.
그러나 주님은 이스라엘의 집짐승과 이집트의 집짐승을 구분하여, 이스라엘 자손들의 것은 하나도 죽지 않게 할 것이다.’” (불가타 성경, 탈출기, 9장4)
Ponite corda vestra in virtute eiu et percurrite domos eius ut enarretis in progenie altera.
장차 올 세대에게 일러 줄 수 있도록 그 성루를 살피고 그 궁궐들을 돌아다녀 보아라. (불가타 성경, 시편, 48장14)
Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
그 모든 것은 그림자처럼, 지나가는 소문처럼 사라져 버렸다. (불가타 성경, 지혜서, 5장9)
Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
주님께서는 한처음 당신의 작품들을 창조하실 때부터, 그것들을 지으실 때부터 제자리를 각각 정해 놓으셨다. (불가타 성경, 집회서, 16장26)
Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
그 사제들은 나의 율법을 짓밟고 나의 거룩한 물건들을 더럽혔다. 거룩한 것과 속된 것을 구별하지 않고, 부정한 것과 정결한 것의 차이를 알려 주지 않았으며, 내 안식일에서는 아예 눈을 돌려 버렸다. 나는 이렇게 그들 사이에서 모독을 당하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장26)
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
그 지방을 두루 뛰어다니며 병든 이들을 들것에 눕혀, 그분께서 계시다는 곳마다 데려오기 시작하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 6장55)
novissime autem tres ille phi /f.6rd/ losophie secte, quas Josephus in libro Antiquitatum distinguens, alios Phariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:11)
Unde et illud est beati Augustini, VIII de Civitate Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:15)
Ubi profecto cum adjecit, ipsius illius causa quem diligit, veram a falsa distinxit amicitiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:16)
De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:11)
Excogitare Deus dicitur, hoc est ex integro percipere unius personae discretionem, quam nos digne cogitare, atque ab ipso Patre et Filio plene distinguere non sufficimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:9)
In qua quidem, ut ita dicam, mistura Spiritus sancti proprietas distinguitur, et integre videtur expressa tam in seipso quam in effectis, ut dictum est, suis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:6)
Et post aliqua cum ipse ipsius animae vires distingueret, quas in corporibus exercet, secundum quas omnium animatorum ordinata est natura, ut alia scilicet aliis praesint, adjecit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION