라틴어 문장 검색

A quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius, Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem navis cautissimus rector.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 22:1)
In regione Thuringorum quodam in loco iuxta fluvium cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quattuordenum, altitudine sesquipedali de terra sine manibus et praecisus et sublatus est et ab eo loco, in quo sumptus est, viginti quinque pedum spatio distans inventus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 276:2)
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장12)
In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:3)
In ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:3)
Interea Stilicho iam laetior hoste propinquo nec multo spatii distantibus aequore vallis pugnandi cupidas accendit voce cohortes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:93)
Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 3:2)
Conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur,ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 7:4)
Non ut ad pugnam sed ad bellandum profecti confluentis Padi et Ardae fluminum, sedecim inde milium spatio distantis, petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 40장1)
simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장3)
Galli duum milium spatio distantibus campis consedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장12)
modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 17:3)
nec enim Calabria ab Epiro longo distat spatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3962)
cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur, et semper spatio distet ab ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION