라틴어 문장 검색

Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ".
나는 나의 두 증인을 내세워 천이백육십 일 동안 자루옷을 걸치고 예언하게 할 것이다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 11장3)
Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.
여인은 광야로 달아났습니다. 거기에는 여인이 천이백육십 일 동안 보살핌을 받도록 하느님께서 마련해 주신 처소가 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 12장6)
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes.
병거 천이백 대와 기병 육만, 거기에다 수없이 많은 리비아군과 수키군과 에티오피아군이 그와 함께 이집트에서 올라왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 12장3)
Dehinc appropinquante die sanctae Pentecostes, de diversis mundi partibus in unum congregati circiter ducenta sexaginta millia, cum filiis et uxoribus plurimorum, cum clericis et monachis et plurima manu inertis vulgi, conductum imperatoris Constantinopolitani quaesiverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:1)
censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:2)
censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 97:1)
Interea dum praefata longa negotia circa Acram, quae et Ptolemais, in civium redemptione et urbis deditione agerentur, Alexius imperator Constantinopolis, cui semper Boemundus suspectus erat ne eum a regno expelleret, pecuniam ducentorum et sexaginta millium byzantiorum creberrimis legationibus epistolarum obtulit Donimano magnifico principi Turcorum, quatenus Boemundum principem Siciliae, quem adhuc tenebat in vinculis, suae manciparet ditioni, volens eum aut aeterno exsilio aut perpetua damnatione perire, ne ultra regno ejus [0642C] aliqua machinatione nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 66:1)
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 511:2)
vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 52:2)
quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:1)
Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
마할랄엘은 육십오 세 되었을 때, 예렛을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장15)
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
예렛은 백육십이 세 되었을 때, 에녹을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장18)
Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
예렛은 모두 구백육십이 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 5장20)
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
에녹은 육십오 세 되었을 때, 므투셀라를 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장21)
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
에녹은 모두 삼백육십오 년을 살았다. (불가타 성경, 창세기, 5장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION