라틴어 문장 검색

Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient,
잘 겨냥된 번개가 화살처럼 날아가는데 잘 당긴 활에서 튀어 나가듯 표적을 향해 구름에서 튀어 나가고 (불가타 성경, 지혜서, 5장21)
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:1)
Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:15)
sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:8)
quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:39)
Natura perpendens quid capitis demissio, quid lacrymarum figuraret emissio, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:1)
Sed magis ac magis tumultu ingruente, [0445B] et populo necem Christianorum aegre ferente, et Baldewinum hujus occisionis, tanquam mortiferi consilii, reum acclamante, talis ac tantus in eum fit concursus sagittarumque emissio, ut turrim, refugii causa et vitae suae necessitate compulsus, subire cogeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:5)
Dux et universi, qui cum eo aderant, de hac avium emissione mirantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:6)
qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 10:3)
qui autem inconsideratus est ad loquendum,sentiet mala.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 15:12)
demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:5)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Nunc autem inconsiderata festinatione adtende quid feceris.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:1)
rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION