라틴어 문장 검색

Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
대대로 너희 가운데 모든 남자는 난 지 여드레 만에 할례를 받아야 한다. 씨종과, 너의 후손이 아닌 외국인에게서 돈으로 산 종도 할례를 받아야 한다. (불가타 성경, 창세기, 17장12)
Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
네 씨종과 돈으로 산 종도 할례를 받아야 한다. 그러면 내 계약이 너희 몸에 영원한 계약으로 새겨질 것이다. (불가타 성경, 창세기, 17장13)
et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.
그리고 집안의 모든 남자들, 곧 씨종들과 외국인에게서 돈으로 산 종들도 그와 함께 할례를 받았다. (불가타 성경, 창세기, 17장27)
omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet;
돈으로 사들인 종은 누구든 할례를 받았으면 함께 먹을 수 있다. (불가타 성경, 탈출기, 12장44)
TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 2:1)
CORNELIUS NEPOS et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 2:1)
observatio, indiligens et inaequalis et tanquam fortuita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:2)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장2)
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장3)
Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 3:1)
Cum ille se ex quadragesima respondisset, Empticius an inquit domi natus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:24)
sed vereor ne indiligens nimium sies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5126)
Pollio aiebat ridere se, quod declamatores decreuissent hunc utique empticium esse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 24:1)
Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 243)

SEARCH

MENU NAVIGATION