라틴어 문장 검색

'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:3)
si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
Eripit se aufertque ex oculis perfecta virtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo maturuerunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:4)
nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:1)
auferre cupiens paelici eripui mihi.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:46)
eripite terras, auferam caelum pater.'
(세네카, 오이디푸스 7:58)
sed ne nunc quidem auferetis, quia nihil eripitur nisi retinenti.
(세네카, De Providentia, book 1 59:5)
Quem non mille simul turmis, nec Caesare toto Auferret Fortuna locum, victoribus unus Eripuit, vetuitque capi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:15)
Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:2)
Pater etenim meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel aliquis casus eripere reliquit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:21)
"Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:9)
Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:8)
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet - quis tam esset ferreus qui vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:3)
eripiunt s. n. Accius in Clytemestra deum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 881)
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
그러고 나서 아브라함은 아비멜렉의 종들이 빼앗은 우물 때문에 아비멜렉에게 따졌다. (불가타 성경, 창세기, 21장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION