라틴어 문장 검색

At nos hoc ipsum subtiliore experimento magis exacte probavimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:1)
Enimvero ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius quam sunt ea quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:1)
At in omni experimento novo et paulo subtiliore, licet (ut nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti quo usi sumus aperte subjungimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:8)
Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimae res, primo leves et vulgatae, deinde viles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculativae, et quasi nullius usus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:1)
Fluidorum enim utcunque subtilium, si densa sint, vim ad solida movenda resistendaque permagnam esse, & quomodo vis illius quantitas per experimenta determinetur, plenius patebit per Propositiones duas quae sequuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:7)
Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus!
너희를 이렇게 시험해 봐야겠다. 너희 막내아우가 이리로 오지 않으면, 내가 파라오의 생명을 걸고 말하건대, 너희는 결코 이곳을 떠날 수 없다. (불가타 성경, 창세기, 42장15)
Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.
사제는 그 병을 살펴본다. 그 자리가 다른 살갗보다 우묵하게 들어가 보이고, 거기에 난 털이 누렇고 가늘면, 사제는 그를 부정한 이로 선언한다. 그것은 백선, 곧 머리나 턱에 생기는 악성 피부병이다. (불가타 성경, 레위기, 13장30)
Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus,
모든 것을 만든 장인인 지혜가 나를 가르친 덕분이다. 지혜 안에 있는 정신은 명석하고 거룩하며 유일하고 다양하고 섬세하며 민첩하고 명료하고 청절하며 분명하고 손상될 수 없으며 선을 사랑하고 예리하며 (불가타 성경, 지혜서, 7장22)
quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos.
자유롭고 자비롭고 인자하며 항구하고 확고하고 평온하며 전능하고 모든 것을 살핀다. 또 명석하고 깨끗하며 아주 섬세한 정신들을 모두 통찰한다. (불가타 성경, 지혜서, 7장23)
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;
환난의 큰 시련 속에서도 그들은 기쁨이 충만하여, 극심한 가난을 겪으면서도 아주 후한 인심을 베풀었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 8장2)
quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis.
그리스도께서 나를 통하여 말씀하신다는 증거를 여러분이 찾고 있으니 말입니다. 그분은 여러분을 대하실 때에 약하신 분이 아니라, 여러분 가운데에서 힘을 떨치시는 분이십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 13장3)
Inutile quippe est crebro videre per que aliquando captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere quibus difficulter careas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:13)
Quorum quanto subtilior videtur inquisitio, tanto difficilior ad solvendum, et ad perturbandam fidei nostrae simplicitatem facilior invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:10)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Quo etiam videlicet res quaelibet ita animo tenetur, ut de ipsa non dubitetur, sive per opinionem, sive per experimentum quoque sensuum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION