라틴어 문장 검색

Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:4)
ego si quoi adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11B 6:4)
Caerelliae vero facile satis feci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:3)
existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:5)
Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, illico devoramus, et tamen alvus non perniciose uritur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 22:1)
iis autem quibus non satis facio facile respondeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 16:2)
nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me satis facturum arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 1:5)
quorum quidem alter [quod verisimile dixisset] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:3)
sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 13 2:7)
ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:3)
id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 334:1)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
nec satis quia occurrebat ab Euandro eum facile posse remeare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 101)
ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 14:1)
quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis plura modo dispargit et a se corpora mittit, nec facile in venas cibus omnis diditur ei nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION