라틴어 문장 검색

Scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius.
빚쟁이가 그의 것을 모조리 잡아채고 남들이 그의 벌이를 빼앗으며 (불가타 성경, 시편, 109장11)
Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet.
서민도 사제도 종도 상전도 여종도 안주인도 사는 이도 파는 이도 빌려 주는 이도 빌리는 이도 빚 준 이도 빚진 이도 마찬가지다. (불가타 성경, 이사야서, 24장2)
" Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
“어떤 채권자에게 채무자가 둘 있었다. 한 사람은 오백 데나리온을 빚지고 다른 사람은 오십 데나리온을 빚졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장41)
"Fenerator, qui miseretur pauperis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:8)
Faenerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπο` τοῦ φαίνεσθαι ἐπι` το` χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus, idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 6:3)
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De Latino , a faenore est nominatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 8:1)
Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 9:1)
Mercaturam quandam instituebat rex belli famas cum pecuniis permutandi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:4)
Nec mirum, cum mercatura quaedam potius esset quam tractatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:8)
Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:4)
Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:7)
Etenim pecuniae insumuntur vel in mercaturam vel in praediorum coemptiones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:13)
Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:3)
Certissimum enim est maximam mercaturae partem a iunioribus mercatoribus exerceri foenore sumptis pecuniis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:4)
Unde si foenerator pecunias vel exigat vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturae clades.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION