라틴어 문장 검색

eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro induit et dulci violas ferrugine pingit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:45)
gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime comparasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 47장 1:2)
veteris sub nocte cupressi sordidus et multa pallens ferrugine taurus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 816:2)
"gnate mihi longe iucundior unice vita, gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus reddite in extrema nuper mihi fine senectae, quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus eripit invito mihi te, cui languida nondum lumina sunt gnati cara saturata figura, non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querelas canitiem terra atque infuso pulvere foedans, inde infecta vago suspendam lintea malo, nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:1)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:2)
Artis Phidiacae toreuma clarum Pisces aspicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXV1)
Argenti genus omne comparasti, Et solus veteres Myronos artes, Solus Praxitelus manum Scopaeque, Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIX1)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Mirator veterum senex avorum Donet Phidiaci toreuma caeli;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII9)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, Et nimium calidis non vitiantur aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV4)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)

SEARCH

MENU NAVIGATION