라틴어 문장 검색

Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
Et sicutin qualibet re composita quadruplex causa reperitur, scilicet efficiens,materialis, formalis atque finalis, ita et in dictis nostris quadruplexcausa quandoque reperitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 73:5)
Causa materialis continetur sub Quid,formalis sub Quomodo, causa efficiens sub Quis, sed in præsentiloquimur de causa finali, quam causam quærimus per Cur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 73:6)
Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:6)
inferiores causae, quae sunt in materia, ordinatae sunt ad superiores sicut materialia ad sua formalia et sicut locata ad sua loca et sicut mota ad sua moventia;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 5:2)
Postquam igitur saepius cum concilio suo de re deliberasset, animi autem sui sensum parce aperuisset, cancellario in mandatis dedit responsum quoddam formale quod legatis redderet, idque praesentibus reliquis consiliariis fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:12)
Mensa oblonga et rursus quadrata sive sedes ad parietes camerae consilii videri possunt formalia tantum, sed sunt profecto realia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:16)
Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장7)
et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장8)
Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장24)
Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장3)
aut conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장43)
Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:1)
et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:2)
Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION