라틴어 문장 검색

Mercurius patris imperia perficere parat; tālāria induit et dē caelō in Libyam volat.
Mercury는 아버지의 명령을 수행하려 준비한다; talaria를 신고 하늘아래에서 Libya로 날아간다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō14)
Unde Talariam, castellum in montanis situm, aggreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:6)
alii funalibus ordine ductis plurima venturae suspendite lumina nocti;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:135)
dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:2)
si dii uolent, ut ducerent Talarius et Asillius, heri cum iis constitui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 4:5)
Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 12:1)
et primum pedibus talaria nectit Aurea, quae sublimem alis sive aequora iuxta, Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:3)
in quarto et talaria nectit et virgam capit et plus moratur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3002)
funalia 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7272)
aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7277)
talaria nectit Mercurius ideo dicitur habere pennas quia citius ab omnibus planetis in ortum suum recurrit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2391)
funera autem alii a funalibus candelis, sebo vel cera circumdatis, dicta , quod his praelucentibus noctu efferrentur mortui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1437)
Minerva prima quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades *κορίαν nominant et quadrigarum inventricem ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)
delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:7)
non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION