라틴어 문장 검색

quōmodo illās dīvitiās sibi comparāvit? furcifer est.’
어떻게 그런 재산을 자신에게 모았지? 악당 녀석이야.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia25)
Cumque nec sic Hinguar furcifer eum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum inclamantem iugiter, lictori mandat protinus ut amputet caput eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:8)
Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:53)
Omulier fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid mihiforisfecisti me condonaturum tibi crede!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:33)
An loqueris, furcifer?
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:20)
haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere.
(아풀레이우스, 변명 88:8)
Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:8)
"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
"Absurde locutus es, furcifer:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:12)
Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 27:3)
Illud autem condonare se his dicebat quod non id quoque requireret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:1)
2. Postquam rex certior factus est de nova hac insurrectione (similibus enim motibus, tanquam febre anniversaria, quotannis corripi solebat), suo more parum aut nihil commotus Thomam comitem Surriae (quem paulo ante non solum e turri liberaverat eique praterita omnia condonaverat, verum etiam in gratiam suam specialem receperat) cum exercitu satis valido contra rebelles misit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:1)
Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscre neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:3)
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:2)
Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION