라틴어 문장 검색

Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit.
배부른 자들은 양식을 얻으려 품을 팔고 배고픈 이들은 다시는 일할 필요가 없다. 아이 못낳던 여자는 일곱을 낳고 아들 많은 여자는 홀로 시들어 간다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장5)
Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
그가 거둔 것은 배고픈 자가 먹어 치우고 심지어 가시나무 울타리 친 것조차 빼앗기며 그들의 재산은 덫이 채어 가 버렸다네. (불가타 성경, 욥기, 5장5)
In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:6)
Quibus, licet tristes et exterriti de adversis sibi rebus, protinus trans vada Fernae aliqui armati occurrerunt, sed extemplo ab ipsis Turcis repressi, trans vadum fugientes, alio steterunt in littore, videntes se famelicorum equorum cursibus non posse contendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:3)
et qui ante inopes erant et famelici, nunc omnibus bonis satiati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:4)
Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 68:6)
"Garrulitas mulierum id solumnovit celare, quod nescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 24:15)
"Garrulitas mulierum id solum novitcelare, quod nescit, " similiter puto nullam, nec hic locum habere, namillud intelligitur de pessimis mulieribus garrulis et loquacibus, de quibusdici consuevit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 30:2)
modo garrulitatem eius audire cupio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:26)
Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno, non cibo, gravatus, cenatus solis fabulis et hi cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:21)
prout quemque scitis famelicum.
(ARCHIPOETA, I112)
29. Postquam istu duo, Flammockus et faber ferrarius, garrulitate sua, partim publice partim secreto aures populi implessent, et animus vulgi inclinatos et promptos ad consilia sua invenissent, se pro ductoribus populo offerebant donec alii viri eminentioris gradus a partibus suis se declararent, quod brevi fore dixerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:1)
Atque utcunque eventus foret, extremum malorum putabant se illi famelicae et inconditae turbae permittere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:7)
Postremo senectus earum obrepit, cum siccae et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:7)
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector, Exteriora legat, sua semper et intima querat Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria, Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat, Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION