라틴어 문장 검색

Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua.
바고아스는 큰 소리로 부르짖으면서 울고불고 크게 통곡하며 자기 옷을 찢었다. (불가타 성경, 유딧기, 14장16)
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 34:1)
mixti gemitus clamorque precantum barbarus, ignotaeque implebant aethera voces.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 255:1)
tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestae pectora nuda manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 337)
aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 92:1)
quas inter voces ut flexerat vultum aut induraverat Otho, clamor et gemitus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장12)
quaestio, an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 115:6)
Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:7)
clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi, obiectantque manus indignantemque tuentur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권328)
Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:1)
oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
"sed nec veteris cum regia Cadmi fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae consedit, neque funerea cum laude potitus infelix Athamas trepido de monte veniret, semianimem heu laeto referens clamore Learchum, hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem vicit et ad comitum lacrimas expavit Agave."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권69)
forsan et accinctos lateri - sic ira ferebat - nudassent enses, meliusque hostilibus armis lugendus fratri, iuvenis Thebane, iaceres, ni rex, insolitum clamorem et pectore ab alto stridentes gemitus noctis miratus in umbris, movisset gressus, magnis cui sobria curis pendebat somno iam deteriore senectus, isque ubi progrediens numerosa luce per alta atria dimotis adverso limine claustris terribilem dictu faciem, lacera ora putresque sanguineo videt imbre genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권141)
it clamor ad auras, quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat Enceladus mutare latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권234)
quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION