라틴어 문장 검색

Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
새들 가운데 너희가 혐오스럽게 여길 것은 이런 것들이다. 그것들은 혐오스러운 것이니 먹어서는 안 된다. 곧 독수리와 참수리와 수염수리, (불가타 성경, 레위기, 11장13)
has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
그러나 그것들 가운데에서 먹을 수 없는 것은 이러하다. 곧 독수리와 참수리와 수염수리, (불가타 성경, 신명기, 14장12)
Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.
그이의 뺨은 발삼 꽃밭 같아 향기로운 풀들이 탑을 이루고 그이의 입술은 몰약이 흘러 떨어지는 나리꽃이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장13)
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat.
(여자) 나의 연인은 자기 정원으로, 발삼 꽃밭으로 내려갔어요. 정원에서 양을 치며 나리꽃을 따려고 내려갔어요. (불가타 성경, 아가, 6장2)
Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata.
그런데 큰 날개가 달리고 깃털이 많은 큰 독수리가 또 하나 있었다. 그러자, 포도나무가 뿌리를 그 독수리 쪽으로 돌리고 줄기를 그쪽으로 내뻗었다. 포도나무는 자기가 심긴 밭이 아니라 그 독수리에게서 물을 얻으려는 것이었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 17장7)
hinc dracones Indici, inde grypes Hyperborei quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:4)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 3:1)
Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:14)
grypem, quae eum etiam terrenum numen ostendit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6611)
iungentur iam grypes eqvis utrum idem iugum subibunt, ut dicuntur iungi iumenta, an coitu iungentur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 271)
grypes autem genus ferarum in hyperboreis nascitur montibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 272)
ideo 'iungentur iam grypes equis'. aevoque sequenti id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed etiam contrariae naturae animalia iungentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 274)

SEARCH

MENU NAVIGATION