라틴어 문장 검색

Et status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis verbis innuit, atque is habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:4)
Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장1)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 6:1)
unde et sectas dicimus habitus animorum et instituta philosophiae circa disciplinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1076)
Atque hi quidem sunt fere quasi quidam habitus animi sic adfecti et constituti, ut sint singuli inter se proprio virtutis genere distincti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:4)
sunt autem alii quidam ficti animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 2:1)
adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:3)
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:4)
illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:1)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:3)
'' Philosophia,'' inquit,'' dividitur in haec, scientiam et habitum animi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 48:1)
Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:2)
Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION