라틴어 문장 검색

Jamque procul sonus auditur, piceamque volantum
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:7)
Hesperus occasum comitatur, Lucifer ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:8)
ignem piceasque faces et sulphureum fomentum fortiter machinae ingerunt, [0462B] totam eam in favillam redigentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:5)
et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 16:1)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:2)
at hic noster 'atram nubem turbine piceo et favilla fumantem' ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit, 'globos' quoque ',' quod ille κρουνούσ dixerat, duriter et ἀκύρωσ transtulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 15:1)
Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 18:1)
Sponsa enim per Hesperum adumbrata est, princeps autem per Arcturum, sed et vetus rex Alphonsus (quin inter reges maximus fuerat astrologus, atque simul ex progenitoribus principissae) introductus est ut fortunam nuptiarum praediceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:2)
quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles et magis piceae ac resinosae quam per regiones calidas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:3)
Agit algentes Hesperos ortus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 11:1)
Ut quas duxerit Hesperos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 7:1)
Septima lux aderat caelo totiensque renato viderat exactos Hesperus igne choros:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:6)
Attollens thalamis Idalium iubar dilectus Veneri nascitur Hesperus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:1)
nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit terrificis damnisque suis incendia nutrit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:77)
Iam suus inferno processerat Hesperus orbi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:199)

SEARCH

MENU NAVIGATION