라틴어 문장 검색

Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:2)
Aenēās, ubi Mercurium ante oculōs videt et monitum Iovis audit, territus est.
Aeneas는 Mercury를 눈 앞에서 보고 Juppiter의 경고를 들을때, 두렵다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō19)
ille 'certē' inquit 'tēcum veniam. Delphōs enim vīsere iamdūdum cupiō. iter quam celerrimē incipiāmus.'
그가 말했다. '물론 너와 함께 가고싶어. 난 오랫동안 Delphi에 방문하기를 원하(했)기 때문이지. 가능하면 빨리 여행을 시작하고 싶어.' (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit5)
Post paucos itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:1)
Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:16)
In studiis exemplat eam, factumque sororis Respiciens, eius facto sua facta sigillat, Et quam iamdudum fecit Natura sororem, Fit soror in facto, cumulans ius omne sororis, Namque docet racio, ius postulat, exigit ordo Vt fateatur opus id quod natura fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:3)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:5)
Tunc monitu Racionis adest Prudencia;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:10)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Sed precibus cedens et tandem uelle coacta Nature monitu, Virtutum numine, nutu Precipue Racionis ad hoc ego mittor, ut ipsa Nature summo presentem uota Tonanti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:5)
Illa monet iuuenem monitu seniore senisque Largitur mores iuueni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:2)
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo Pauperies nec mors animum predatur in illa, Sed pocius mens una manet languetque repensa Mors a mente minor, multumque diuque resistit Mens morti, tandemque simul cum morte recedit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:15)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
- Monitu imperatoris populus Domini in Cappadociam migrat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION