라틴어 문장 검색

Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ".
그들은 죽을 병에 걸려 죽겠지만, 아무도 그들을 위해 곡을 해 주지도 묻어 주지도 못할 것이다. 그들은 땅 위의 거름이 될 것이다. 그들은 칼과 굶주림으로 죽어 가리니, 그들의 시체는 하늘의 새들과 땅의 짐승들 밥이 될 것이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 16장4)
ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: " Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ".
이사야 예언자를 통하여 “그는 우리의 병고를 떠맡고 우리의 질병을 짊어졌다.” 하신 말씀이 이루어지려고 그리된 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 8장17)
' An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem graver cum febri rapida et quercera, iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo vehens?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 27:1)
Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et vigentibus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:16)
Atque hoc fecisse manifesto videmus non tantum principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex servis suis quos et ipsi amicos suos vocarunt et aliis eodem illos nomine insignire permiserunt, non alio utentes vocabulo quam quod inter homines privatae fortunae receptum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 3:8)
Quid uero, si corpus spectes, imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:9)
Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:11)
nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:10)
— Quod uero quisque potest in eo ualidus, quod uero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:11)
Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:1)
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장22)
Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장37)
Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장51)
Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장80)
4. Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION