라틴어 문장 검색

Propterea haec dicit Sanctus Israel: " Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis,
그러므로 이스라엘의 거룩하신 분께서 말씀하신다. “너희가 이 말을 배척하고 억압과 탈선을 믿어 그것에 의지하니 (불가타 성경, 이사야서, 30장12)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
내가 그리스도를 본받는 것처럼 여러분도 나를 본받는 사람이 되십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 11장1)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
그러므로 사랑받는 자녀답게 하느님을 본받는 사람이 되십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장1)
Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
또한 여러분은 큰 환난 속에서도 성령께서 주시는 기쁨으로 말씀을 받아들여, 우리와 주님을 본받는 사람이 되었습니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 1장6)
Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
형제 여러분, 사실 여러분은 그리스도 예수님 안에서 살아가는 유다의 하느님 교회들을 본받는 사람이 되었습니다. 그곳 신자들이 유다인에게서 받은 것과 똑같은 고난을 여러분도 여러분의 동족에게서 받았기 때문입니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 2장14)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.
그리하여 게으른 사람이 되지 말고, 약속된 것을 믿음과 인내로 상속받는 이들을 본받는 사람이 되라는 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장12)
A qua quidem perversitate Deus nos inhibens, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:18)
Fuit autem idem adversarius Hinguar vocabulo dictus, qui cum altero, Hubba nomine, eiusdem perversitatis homine, nisi divina inpediretur miseratione conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:2)
qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:3)
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:13)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
Multi quoque regali solummodo insolentiae deputant, quia et ille rex in hac re et in multis aliis perversitatibus pertinax fuit, sicut quorundam hominum relatu audivimus:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:4)
mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION