라틴어 문장 검색

Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Nescio hominem istum, quem dicitis! ".
베드로는 거짓이면 천벌을 받겠다고 맹세하기 시작하며, “나는 당신들이 말하는 그 사람을 알지 못하오.” 하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장71)
illa autem e contra /f.7rc/ anathematizare et iurare quia falsissimum esset.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 4:5)
Sed si quis contra eam ejusdem scilicet modi fidem, sive plus minusve ad sapiendum usurpare appetit, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu Ecclesiae matris alienum esse decrevimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:11)
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
Postquam Genius hujus anathematis exterminio finem orationi concessit, huic imprecationi applaudens Virginum assistentia festino confirmationis verbo Genii roboravit edictum, lampadesque cereorum in manibus virginum suis meridiantes luminibus in terram cum quadam aspernatione et demissione, exstinctionis videbantur sopore dejectae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:10)
Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:1)
Construximus, inquit, magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis infaustam hanc mensulam, quam videtis, et imprecationibus carminum secretorum, choragiisque multis ac diuturnis, ritualiter consecratam, movimus tandem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 29:1)
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장5)
unde contra inprecatio κατάρα dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5155)
et perseveravit in atroci imprecatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 264)
sol iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6071)
avdite preces inprecationes dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6121)
infandum caput etiam in inprecatione nomen eius detestatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6131)
cum sanguine fundo quasi inprecationes ipsas suo consecraret cruore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6212)
tum vos o Tyrii non sunt mandata, sed inprecationes, ut dissentiant omnibus rebus, sicut et factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6221)

SEARCH

MENU NAVIGATION