라틴어 문장 검색

Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ".
내가 너에게 말한다. 네가 마지막 한 닢까지 갚기 전에는 결코 거기에서 나오지 못할 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 12장59)
Bardesenes vir Babylonius in duo dogmata apud Indos Gymnosophistas dividit, quorum unum appellat Brachmanas, alterum Samonaos, qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangem fluvium vel publico orizae et farinae alantur cibo;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:9)
Batnae municipium in Anthemusia Macedonum manu priscorum, ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit , ad commercanda quae Indi mittunt et Seres, aliaque plurima vehi terra marique consueta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 3:1)
excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:5)
Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnaros prodigialium rerum, cum illis procinctum saepe arcentibus, non crederetur, prolatis libris exercitualibus, ostendebant signum hoc esse prohibitorium, principique aliena licet iuste invadenti, contrarium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 10:1)
Hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus, ipse quoque nimium calens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 12:3)
orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras, in pelagus eiectatur australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 13:5)
His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:1)
Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:2)
Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 7:1)
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 16:1)
Hinc leuis, hinc mordax, fortis et inde fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:2)
"Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:21)
Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 1:1)
Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION