라틴어 문장 검색

Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
Hinc autem facile occasionem sumi arbitror, convertendi ad fidem nostram quoslibet alienos, si hujusmodi inductionibus eos jam communem nobis sensum fidei habere convicerimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:12)
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi, Singula percurrit inductio, colligit omne, Sed tamen inferior sese summittit elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:17)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
"Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:24)
"Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:68)
"et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem."
(아풀레이우스, 변신, 5권144)
De Inductione vero Dialectici vix serio cogitasse videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:3)
Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:11)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
At in forma ipsa quoque inductionis, et judicio quod per eam fit, opus longe maximum movemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:1)
Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quae experientiam solvat et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:1)
verum e contra ut illud tandem in aeternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:4)
Itaque spes est una in inductione vera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:4)
idque in ipsis principiis, quae ab inductione vulgari pendent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION