라틴어 문장 검색

Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
예수님께서 허락하시니 더러운 영들이 나와 돼지들 속으로 들어갔다. 그러자 이천 마리쯤 되는 돼지 떼가 호수를 향해 비탈을 내리 달려, 호수에 빠져 죽고 말았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장13)
Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:17)
Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:3)
Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:7)
Qui in praecipitio arrogantiae exaltatus, spiritum elevationis eructat, in vallem dejectae humilitatis ruinose descendat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:7)
Cum igitur in eorum terram fueris ingressus, quos advertis propter levitatem, inquietudinem, et instabilitatem morum, possessione dejectos, tu teneto constantiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:20)
Nam Cham calor, Chanaan commotio et inquietudo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:2)
tandem non sine quorundam discrimine, castra praesidiaria, inquietudini ringentis amnis exempta, nunc valida sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 4:2)
"Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas."
(아풀레이우스, 변신, 5권200)
"Ita gaudio perfusus ad suae fidei praecipitium praecipitat Myrmex, non modo capere, verum saltem contingere, quam exitio suo viderat, pecuniam cupiens et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat, statimque destinatum praemium reposcit;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:28)
Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur exanimi, nolumus tamen passiones servorum dei quasi vice talionis paribus suppliciis vindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere volumus, ut vivi et nulla corporis parte truncati vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:4)
accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:3)
Nihilominus, cum nihil haberet accusatione in eum dignum, eum honoribus suis frui usque ad praecipitium istud extremum permisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:9)
Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:8)
Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION