라틴어 문장 검색

imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: "Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!".
레베카에게 축복하였다. “우리 누이야 너는 수천만의 어머니가 되어라. 너의 후손은 적들의 성문을 차지하여라.” (불가타 성경, 창세기, 24장60)
Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
여호수아는 창녀 라합과 그의 아버지 집안과 그 여자에게 딸린 모든 이를 살려 주었다. 그래서 그 여자는 오늘날까지 이스라엘 백성 가운데에서 살고 있다. 예리코를 정탐하라고 여호수아가 보낸 심부름꾼들을 그 여자가 숨겨 주었기 때문이다. (불가타 성경, 여호수아기, 6장25)
Et eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique sunt ei atque dixerunt: " Vivat rex! ".
그때에 사람들이 왕자를 데리고 나와, 왕관을 씌우고 증언서를 주면서 그를 임금으로 세웠다. 여호야다와 그의 아들들이 왕자에게 기름을 붓고, “임금님 만세!” 하고 외쳤다. (불가타 성경, 역대기 하권, 23장11)
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.
그것을 들은 이가 너를 꾸짖고 너를 두고 하는 험담이 그치지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 25장10)
Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
Acrius insultat sevitque profundius ensis, Conserte partes ubi nulla repagula donant Nec series harum conserta recalcitrat ensi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:29)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans, Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter Insultare uiro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:7)
indignatur, murmurat, imprecatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:4)
indignatur, murmurat, imprecatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:4)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Et ducebatur intrepidus, temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem veterem Stoicum, qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine, in oculos interrogantis Cyprii regis impegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:2)
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus, relicto palatio omni, praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus, celerare gradum compellebatur, adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter imprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 16:1)
Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION