라틴어 문장 검색

Illic psittacus, cum sui gutturis incude, vocis monetam fabricabat humanae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:109)
quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:23)
Ibidem dum montana perlustrarent ad investiganda [0591D] necessaria, intimatum est eis a quibusdam incolis, quomodo, si paulo procederent ad locum qui dicitur Palmarum, plurimas opes et copias ciborum reperirent, quibus cum equis suis recreari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:2)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam hebetasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장 1:1)
Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 40:1)
Id enim illis erat officium, ut ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 8:3)
praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 20:3)
ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est * * * Psittacus auis Indiae auis est;
(아풀레이우스, 플로리다 11:5)
non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis.
(아풀레이우스, 플로리다 12:2)
uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:12)
non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus;
(아풀레이우스, 플로리다 12:13)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
Et quia, ut opinor, multis habetur incognitum unde haec perversa et detestabilis consuetudo in Saxonia, ultra morem omnium Theotiscorum, primitus orta sit, paulo latius mihi videtur intimandum.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:8)
Sed hoc in loco nescientibus intimandum est, quod ille locus certaminis belligerantibus inaequalis erat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION