라틴어 문장 검색

Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei.
네가 죽기 전에 친구에게 잘해 주고 힘닿는 대로 그에게 관대하게 베풀어라. (불가타 성경, 집회서, 14장13)
nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
사실 율법은 아무것도 완전하게 하지 못하였습니다. 그러나 더 나은 희망이 주어져, 우리는 그것을 통하여 하느님께 다가갑니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장19)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)
Illic muraena multiplici fenestrata foramine, febrium introductiones lectitabat prandentibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:135)
Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:12)
Huius autem exempli introductionem regi potissimum imputatam fore verisimile est, ut principi qui illud etiam cum bono reipublicae suae impedire maxime potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:4)
Atque sane probabile est eius opinionem magis firmis et praegnantibus coniecturis fultam fuisse quam fuerat ea Columbi, cum enim duae illae magnae insulae, veteris et novis orbis, sint versus septentriones ipsa fabrica latae et exporrectae, versus austrum acuminatae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:4)
Primo itaque, videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:1)
in eo quod utrique orbes versus septentriones lati sunt et exporrecti, versus austrum autem angusti et acuminati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 291:2)
Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:9)
arithm. (p. 137, v. 7) arithmeticam introductionem se terminare dicit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:5)
Ac de inparibus numeris quantum introductionis permittebat brevitas expeditum est. Rursus numerorum parium sic fit secunda divisio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:1)
nunc res admonet quaedam de proportionibus disputantes, quae nobis vel ad musicas speculationes vel ad astronomicas subtilitates vel ad geometricae considerationis vim vel etiam ad veterum lectionum intellegentiam prodesse possint, arithmeticam introductionem commodissime terminare.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:2)
Itaque reductis suis copiis in castra postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitiones.
(카이사르, 아프리카 전기 42:2)
Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare.
(카이사르, 아프리카 전기 78:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION