라틴어 문장 검색

Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
Pygmaeos credas positis mitescere bellis, Jamque, infensa gruum temnentes praelia, tutos Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:1)
In planctum plausus, in lacrymosa jocos, Cum sua naturam video secreta silere, Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:2)
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:31)
Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet, nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim, jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:47)
Antigamus vero scurrilis vel ignobilitatis genere derivatus, [0460A] adulterando, adulterinum filium jocum sibi joculatorie parentat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:50)
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)
Nam idem Seneca, "Sales tui sine dentesint, ioci sine vilitate, risus sine cachino, vox sine clamore, incessussine tumultu, quies sine desidia, et cum ab aliis luditur, tu aliquid factiexcogitabis honesti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 15:2)
Ut dixit philosophus, "Amicumnec ioco ledere quidem decet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 132:5)
Amicum luderenec joco quidem liceat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 46:4)
Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:2)
Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:2)
Alio quoque in eum perniciose composito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION