라틴어 문장 검색

Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 1장2)
multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 294:1)
Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 326:1)
iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13 2:10)
quos Vitellius agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장8)
Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis pervolat Oceanum, linguis et mille citatos festinare iubet proceres, nullique senectus, non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:209)
sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 15 2:3)
inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 357:1)
sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laevam in Tricastinos flexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 316:1)
Accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장5)
haec cum audissem et iam iri itinere essem, committendum non putavi prius ut Alpis transgrederer quam quid istic ageretur scirem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 20 2:1)
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes, Dummodo cum domina, molle fuisset iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1613)
sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque certatum foret, Noricos in cetera victoriae praemia cessuros, Poenino itinere subsignanum militem et grave legionum agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장6)
ceterum iter multo quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt, difficilius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 367:1)
et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION