라틴어 문장 검색

non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit animal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:2)
hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 14:6)
cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 214:1)
Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장4)
Poenus hostis, ne Africae quidem indigena, ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 58:2)
Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non iniquo constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말1)
postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 491:1)
quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 11장3)
Litium series ubique maiorem in modum excreuerant, manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis, accedentibus nouis ex condicione tumultuque temporum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:1)
Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri in commentarios meos iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 952)
cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:1)
legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo his condicionibus fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 73:1)
' Quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:6)
hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 210:3)
haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis iura imposita patres demerent sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 379:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION