라틴어 문장 검색

et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem;
이제부터는 이 임금이 여러분을 이끌 것이오. 나는 늙어 백발이 되었고 내 아들들이 여러분과 함께 있소. 나는 젊어서부터 이날까지 여러분을 이끌어 왔소. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 12장2)
Scribendi nouitate uetus iuuenescere carta Gaudet, et antiquas cupiens exire latebras Ridet, et in tenui lasciuit harundine musa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:2)
nec enim rosa mane puella Vespere languet anus, sed uultu semper eodem Gaudens, eterni iuuenescit munere ueris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:6)
Hie subiecta uidet, formis uiduata, reuerti Ad Chaos antiqum propriamque requirere matrem Inque statu proprio puram iuuenescere formam Nec sua degeneris subiecti tedia flere;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:2)
A simili uariis inscribit floribus axem Virgo, flore nouo cogens iuuenescere ferrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:12)
Morbida, mesta, tremens, fragilis, longeua Senectus, Innitens baculo nec mentis robore firma, Bella mouet bellique nouo iuuenescit in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:8)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
Cujus ad nutum juvenescit orbis, Silva crispatur folii capillo, Et tua florum tunicata veste, [0448A] Terra superbit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:9)
Unde quidam sapiens dixit, Qui non assuescit virtutibus, dum iuvenescit, A vitiis nescit desuescere, quando senescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:20)
nam Qui non assuescit virtutibus, dum juvenescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:33)
De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente ac senescente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 1:1)
addebant pulchrum nova moenia vultum audito perfecta recens rumore Getarum, profecitque opifex decori timor, et vice mira, quam pax intulerat, bello discussa senectus erexit subitas turres cunctosque coëgit septem continuo colles iuvenescere muro.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:226)
te sospite fas est vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:91)
quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 639:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION