라틴어 문장 검색

ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo dulci distinet a domo, votis ominibusque et precibus vocat curvo nec faciem litore dimovet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 55)
Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:6)
mater eris iuvenis, qui fortibus annis acta patris vincet maiorque vocabitur illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:2)
iam iamque dolos aperire parantem virginea levitate fugit prohibetque fateri, sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi oscula securae dabat insidiosa sorori frater adhuc, medii donec reverentia cessit sanguinis et versos germana expavit amores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권241)
Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:1)
"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem, iam matri iam patri praesidium ac decus, amittere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 95:1)
qui natam possis complexu avellere matris, complexu matris retinentem avellere natam et iuveni ardenti castam donare puellam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths27)
Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem comitabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 5:1)
"quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:58)
nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus deserit Arcadiam Parrhasiumque larem, cui genetrix flenti
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권264)
et secutus Sallustium hoc dixit, qui ait, Hispanorum fuisse, ut in bella euntibus iuvenibus parentum facta memorarentur a matribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2812)
Hac miserrima contritione Boemundo disturbato, et ad exercitum et confratres in humilitate lacrymosi vultus relato, luxit populus vehementer, mulieres, juvenes, pueri, patres, matres, fratres et sorores, qui dilectissimos amicos, filios et cognatos amiserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:1)
Uxor autem clam iuvenem quendam amavit, quod suae matri protinus indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:2)
spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:15)
causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum effugium non nisi morte inveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION