라틴어 문장 검색

vultum lacrimis atque ora rigabat poetice iunxit, et modo unum significant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2491)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
sint utinam mites solito tibi more tuasque non duris lacrimas vultibus aspiciant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 181)
Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:1)
per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:4)
nec deerat ipse vultu voce lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepidantium est, immodicus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장9)
Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae debueram praesensque meos aperire furores (vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:10)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:14)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)
Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:3)
Sed magis, ut visa est, lacrimis exhausta, solutas In vultus effusa comas, Cornelia puppi Egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:39)
Flebilem ex oculis fuga, regina, vultum, tuque nato sospite lacrimas cadentes reprime:
(세네카, Hercules Furens 9:32)
tenet ecce seniles leniter implicitos vultus sanctamque parentis canitiem spargit lacrimis animaeque supremum frigus amat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum6)
Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere vultus aut loqui audebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION