라틴어 문장 검색

sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti?
당신께서 저를 우유처럼 부으시어 치즈처럼 굳히지 않으셨습니까? (불가타 성경, 욥기, 10장10)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
지혜로운 사람은 때를 기다리며 침묵하지만 허풍쟁이와 바보는 때를 놓친다. (불가타 성경, 집회서, 20장7)
Lasciva est nobis pagina, vita proba.
내 시는 까불대지만, 내 삶은 고귀하다. (마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV5)
Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:2)
Immo rationis istud ordo poscit amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:6)
Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:13)
Hec ferit, hec mulcet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:6)
De se producit radius cum sole calorem Qui mulcens urit, urendo mulcebris et ardens Mitigat, incendens demulcet, temperat urens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:26)
Ne cultu nimium crinis lasciuus adequet Femineos luxus sexusque recidat honorem, Aut nimis incomptus iaceat, scalore profundo Degener et iuuenem proprii neglectus honoris Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque Illa modum proprioque locat de more capillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:9)
Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:31)
Splendor lascivas argenteus edidit aves, In fluviisque diem jusserat esse suum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:23)
Post duos itaque menses, lascivi et effrenes facti prae otio et inaestimabili copia ciborum, vocem Petri [0400D] non audientes, sed contra voluntatem illius, in terram Nicaeae urbis et regni Solymani, ducis Turcorum, per montana ingressi sunt, depraedati armenta, boves, oves, hircos, greges Graecorum Turcis famulantium, et ad socios deferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:1)
Tristia mæstum vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dicta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 88:1)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION